Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 120
Unproofread scanNot analysed yet
)In hac Provincia, inquit, (loquitur autem de Chynchyncula) est mons ubi sunt minera Chalybis &Amdavici &Salamandrae de qua pannus sit, qui si proficiatur in ignem comburi non potest: fit autem pannus de terra hoc modo, si cut didici à quodam meo socio Turco viro valde prudenti, qui ex commissione magni Kaam in illa provincia praefuit operi minerarum. Referebat enim quod in monte illo quaedam minera terrae habebatur, quae fila quaedam habet lanae similia. Ipsa fila desiccantur ad solem &postea in mortario aeneo conteruntur, &postea lavantur aqua; &à terrae grossicie separantur; terra vero proficitur, &fila de laHi autem na filantur, de quibus filis postea panni fiunt. panni albi ex textura non assumuntur, sed in ignem proficiuntur, &per horam unam dimittuntur in flamma, &hinc albescunt ut nix, nec laeduntur in igne; quod similiter fit quandocunque lavari debent, nam alia lotio ad removendum maculas non adhibetur, &c. &de Salamandra vero serpente nihil audivi in Orientalibus partibus. Id autem totum quod de Salamandra didici scripsi fideliter. Fertur quod Romae sit quaedam Mappa de Salamandra, quae est Sudarium Domini involutum, quam misit summo Pontifici quidam Rex Tartarorum. Haec ille. Qui si vera narret, ut malo credere, non loquitur de Amianto, sed de lino vivo; de quo ita Plinius lib. 19. cap. 1. Inventum iam est etiam quod ignibus non absumeretur. Vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus Mappas, sordibus exustis splendescentes igni magis quam possent aquis. Regum inde funebres tunicae, corporis favillam ab reliquo separant cinere.