Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 122
Unproofread scanNot analysed yet
De Haematite vero &spurio, Smiri lapide; &Schisto. JE Haematite diligenter agit Boetius lib. 2. cap. 205. 206. 207. 208. de spurio triplici cap. 209. Ad quae hoc tantum addo è Benedicto Ceruto ad Musaeum Calceolarium. Haematitis, inquit, non spernendam speciem, quinimo suspiciendam, sculpta figura refert: non arte sane paratam, sed ut res fossilis in proprio domicilio, duritie, densitate ac pondere gravem, quae est concreta. Huius superficies ferro expolito similis est, intus ferrugineo scatet colore; à cuius basi veluti à radice globuli satis eminentes pullulant, qui instar uvarum compacti &racematim cohaerentes, totum lapidis corpus, animalium cerebella imitans construunt. Videndus Christoph. Encelius lib. 3. cap. 6. Qui hanc speciem ita describit. Reperitur in Cheruscis, Northusiae, Harszgerodae quibusdam in montibus, qui omnino formam cerebri deiecti praebet, longe pulcherrimus. Cuius formam satis mirari nequeo; &eius virtutem mirabilem in sistendo sanguinem ex naribus sum expertus, De Smiri lapide agit Boetius cap. 210.