Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 123
Unproofread scanNot analysed yet
de Schisto cap. 211. Cum ordinis ratio postularet ut de Schisto ageretur statim post Haematitem. Nam ut rectè observat Cl. Salmasius in Exercitationib. ad Solinum pag. 408, Schiston similem esse Haematiti, &idem posse tradunt auctores. quinimo &in genere Haematitarum quidam Schiston ponunt: quum dicat igitur à Plin. Haematiten discernere venas rubentes, sic intelligi debet, quasi in Haematite venae sint rubentes, quae non sint in Schisto. atqui contrarium est, nullas quippe venas habet Haematites, quibus distinctus est Schistos, &inde illi nomen. Dioscorid. de Haematite: ἐν ἑαυτῷ δὲ σκληρὸς, καὶ ὁμαλὸς, ἀνεπίμικτος ῥυπαρίας τινὸς, ἢ διαζωμάτων. Ergo nulla διαζώματα in Haematite. Et paulo post: ἀπελέγχεται δὲ ὁ κακοτεχνημένος, πρῶτον μὲν τοῖς διαφύσεσιν, ὁ μὲν γὰρ εἰς κτηδόνας ἐπ᾽ εὐθείας ἀποκλᾶται, ὁ δὲ αἰματίτης οὐχ οὕτως ἔχει. In adulterato Haematite apparent διαφυσεις &κτηδόνες, quibus caret sincerus. In Schisto eadem venae visuntur. Omnino in Plinio rescribendum; adulteratum Schisto, Haematiten discernunt venae rubentes. Vide reliqua apud authorem. Hoc tamen non omittendum quod addit de Schisto Plinius; sed in iis commodior croco similis, peculiarius splendet. Legendum commendatior. Proficit oculorum lacrymis in lacte muliebri; procidentesque oculos praeclare cohibet. Haec verba, inquit, Cl. Salmasius, reddidit pro istis Graecis Dioscoridis: πληροῖ δὲ καὶ κοιλώματα γυναικείῳ διεθεὶς γάλακτι. Scribendum itaque in Plinio: proficit oculorum lacunis. Certè κοιλώματα sunt oculorum vitia. De quibus vide Galenum in Medico. Caesalpin. lib. 2. de metallicis, cap. 58. Hodie Schistus incognitus est vulgo, quamvis quidam ostendant varios lapides. Reperitur tamen verus Romae in Vaticano effossus è fundamentis.