Latin
132
Theophrastus, De lapidibus 132
Unproofread scanNot analysed yet
Si Tofus est Theophrasti Πώρος, sic enim Aristotelis Πῶρον Theodorus interpretatur, iam neque tibi neque mihi Tofus compertus est. Nam Tosum vulgarem quo Vascones ad furnos &caminos utuntur, brutam quidem inter lapides massam esse constat. Gravis est: Surdus est ad ictus &pertinax: neque abjicit nisi quantum mallei mucrone decutitur. Nusquam praeterea squamma. Multum igitur humoris continet. Facies tristis, color cinereus, ignobilis, planicies subaspera. Fluvialis Tofus, qui ad Oltam eruitur fluvium, levis, spongiosus &ad pumicem accedens. Theophrasti vero Πώρος Pario marmori similis est. Porro quod Gesnerus hîc è Scaligero affert, de Topho in ventre iuvencarum invento, plane nihil ad hanc materiam facit; nam non modo in iuvencarum, sed &in vaccarum, &taurorum ventriculo reperiuntur Tophi Sphaericae ut plurimum figurae, levissimi ponderis, cute quadam nigra tecti, partim laeves, partim tuberculis quibusdam asperi: interiori substantia nihil sunt quam pili in unum veluti compacti. tales plures habeo è Brasilia acceptos: ferunt autem utiles esse ad dysenteriam. Vide quae ad cap. 219. Boetii sunt annotata de palla marina. Et quae Agricola de Tofo scribit lib. VII. de Nat. Fossil. Ubi &loca designat in quibus reperitur. CAP. τίτιον τ CAP. XIII. De Sarcophago sive Assio lapide. E hoc lapide Boetius plura c. 220. Plin. l. 2. c. R96. At circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; Sarcophagus vocatur. Et lib. 36. cap. 17. In Asso Troadis Sarcophagus lapis fissili vena scinditur: corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra XL. diem exceptis dentibus. Ubi tamen Cl.