Latin
133
Theophrastus, De lapidibus 133
Unproofread scanNot analysed yet
Salmasius legendum censet Assia, id est, regione circa Asson. Facultates autem huius lapidis ibidem describit Plinius: Cl. autem Salmasius ad Solinum pag. 1203. annotat: Eodem capite, paulo post, Assium lapidem ex Dioscoride: &remedia eius describit, &videtur alium facere ab eo Sarcophago lapide, qui in Assia Troadis invenitur. Hic mos est Plinii perpetuus ac solemnis. Nugatur bonus Hermolaus qui Asium lapidem cum unicos distinguit ab AssioCulpa est librariorum ubicunque Asius lapis scribitur pro Assio. Stephanus urbem Mysiae tradit eam Asson, in qua lapis Sarcophagus reperiebatur. Et post pauca. Dioscorides de Assio lapide, qui perperam Ἂσιος ibi vocatur pro Ασσιος: κατασκευάζονται καὶ πύελοι ἐκ τοῦ λίθου, εἰς ὡς οἱ ποδαγρικοι τοὺς πόδας ἐντιθέντες ἀφελοῦνται. Prorsus male vertunt interpretes; Ex Assio lapide pelves in balneis fiunt. pelves sunt λεκάναι, at πύελοι sunt alvei vel solia. Plinius ita haec reddidit: Assius gustu salsus podagras lenit, pedibus in vase ex eo cavato inditis. Legi etiam commode possit: pedibus embasi ex eo cavatae inditis. Ἐμβασις est πύελος, vel solium. Qua voce embasis etiam Latini usi sunt. Sequitur longe vitiosissimus apud Dioscoridem locus: καὶ σοροὶ σαρκοφαγοὶ γίνονται. ἱσχαίνουσαι τὰ πολύσαρκα, καὶ παχέα σώματα καταπλάσσομεναι ἀντὶ νίτρου ἐν βαλανείῳ. λανείῳ. Graeci συροὺς vocant arcas mortuales. Eae ex Sarcaophago lapide etiam fiebant, quas appellat συροὺς σαρκοφάγους Dioscorides. Sic tamen vulgo haec vertunt. Fit etiam ex eodem farinae modo pulvis minuendis carnibus utilis. Quae nihili sunt. Ita legenda ac distinguenda illa sunt. κατασκευάζονται δὲ καὶ πύελοι ἐκ τοῦ λίθου, εἰς οὓς οἱ ποδαγρικοὶ τοὺς πόδας ἔντιθεντες ώφελοῦνται, καὶ συροὶ σαρκόφαγοι.