Latin
134
Theophrastus, De lapidibus 134
Unproofread scanNot analysed yet
τὸ δὲ ἄνθος ἰσχαίνει τὰ πολύσαρκα καὶ παχέα σώματα, καταπασσόμενον ἄντι νίτρου ἐν βαλανείῳ. Ex lapide fieri alveos balneares &mortuarias arcas dicit: florem autem in balneis vice nitri insparsum crassa ac praepinguia corpora attenuare. Flos Assii lapidis instar farinae tenuis: Dioscorides, τῇ συστάσει λεπτὸν. Plinius: Eiusdem lapidis flos appellatur, farina ex eo quaedam perinde efficax. Ita hic locus legendus è libris. Et post pauca: Sequentia etiam sic legenda: prodest &phtisicis linctus cum melle: ulcera ad cicatricem perducit, excrescentia erodit. Vide caetera. Iul. Scalig. Exercitat. 132. de Sarcophago nihil hic scripsissem, nisi esset in hac urbe area ad Hilarii, pauperum dicata sepulturae, in qua defossa cadavera, post octavam, ut aiunt, diem nuda carne reperiuntur. Idem quoque Romae proditur. CAP. XIV. De Phrygio lapide &Agerato. E Phrygio lapide agit Boetius cap. 221. de Agerato cap. 222. de quo cum consuluissem Cl. Salmasium, ita rescripsit. De Agerato quid dicam nescio, Fruticis genus est hoc nomine. Lapidis non meminit Dioscorides, à quo tamen Galenus, &caeteri habent. Idem Galenus μορόχθου mentionem non facit: an μόροχθος idem cum ἀγηράτῳ.