Latin
138
Theophrastus, De lapidibus 138
Unproofread scanNot analysed yet
227. &adiungit figuras à Gesneno acceptas; operaepretium autem ipsum Gesnerum audire. qui de figur. lapid. fol. 88. ita scribit: In Rotae figuram formantur Trochitae, ab ea ipsa dicti: de quo idem Agricola lib. V. de Nat. Fossil. cum lapide Iudaico, inquit, cognationem habet Trochites. Etenim cum ei natura dederit tympani figuram, eius pars rotunda laevis est, utraque vero lata habet quendam quasi modiolum, à quo undique radii ad extimam orbis partem, quae ipsis est loco canthorum, procedunt ita eminentes ut striae fiant. Multum variant quantitate, sed minimus adeo parvus est, ut maximus decuplo maior sit. Maximus vero latus est digitum transversum: crassus tertiam eius partem, aut amplius. Differt colore: nam aut cinereus est, aut nigricat aut luteus est. Sed is magis propter contagionem terrae talis esse solet, intus enim caeteris candidior. Omnis fractus lapidis Iudaici instar laevis est, &nitet. Frangitur autem similiter ut ille in longum, latum, obliquum. In acetum impositus, ut Astroites, bullas agit: atque etiam reperitur interdum qui se tanquam Astroites moveat de loco. At ex Trochitis nondum separatis constat Entrochos: modo ex binis, modo ex ternis, modo ex quaternis, nunc vero ex pluribus: viceni enim sic reperiuntur coniuncti. Eius duae sunt species: aut enim aequaliter teres est, aut teres quidem, sed pars eius media tumet, utrumque caput strictius est. Cuius autem Trochitae radii sunt eminentes, in eo, qua parte duo committuntur, semper inesse cingulum retortum videtur: at cuius humiles, carent cingulo, totique laeves sunt.