Latin
139
Theophrastus, De lapidibus 139
Unproofread scanNot analysed yet
Trochitae vero sic coniunguntur, ut unius radii ingrediantur in alterius strias: Entrochi quidem tumidi Trochitae, plerumque humiles admodum habent radios. Quin saepenumero lapis informis reperitur una cum Trochite, &Entrocho, rotae in se continens figuram: quae in eo quasi quaedam radix, Trochitis iam abruptis, remansit. Hos autem lapides gignit Saxonia ad Hildesheimum ultra montem Mauritii, in commissuris marmoris in cinereo candidi, &in terra glutinosa, &c. Haec Agricola: qui Trochiten interpretatur Spangen oder Rederstein. Ego quem à viro quodam nobili accepi sequenti pagina expressum apponam, tum singularem, tum ternos iunctos. Lapis est fuscus satis durus, in medio centrum habet cum levi indicio modioli: in circuitu radii eminentes apparent, intervallis mediis cavis. Si cohaerentes separes, singulis utrimque veluti sigillo impressa rotae species videtur: ut rotae sigillum non ineptè hic lapis vocari queat: figura autem eius haec est. Encrini non meminit Boetius, nisi demum cap. 303. in Catalogo Gemmarum, &lapidum secundum ordinem υνAlphati, cum tamen Agricola, è quo sua hausit, cum Entrocho coniungat, utpote eiusdem naturae &virium in medendo.