Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
haec etymi ratio mihi velmaxime arridet. Gemma autem haec remissius atque dilutius rubet, parumque caerulei rubedini admixtum habet, &roseo quodam fulgore nitet, adspectu admodum grata. Putant eisdem locis nasci quibus priorem, saepiusque in venis Sapphiri, cuius tinctura huius rubedinem dilui putant, perperam meo quidem iudicio, trahit enim potius aliquid ab Amethysto, uti crediderim hunc esse Carbunculum quem Plinius vocat Amethystizonta.