Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 15
Unproofread scanNot analysed yet
Forma illius naturalis ferè oblonga est &fastigiata, adeo ut pirum aut ficum aut similem fructum pulchre imitetur; quare ut plurimum tantum perforatur ut auriculis commode appendi possit, aut coronis pyramidum forma superaddi: rarius autem in tabellas formatur &politur, licet etiam sic insignem habeat gratiam. Sed notant artifices, omnium difficillime exactum laevorem accipere; qua nota fere à caeteris Carbunculis distinguitur. Vitiis haec gemma haud ita obnoxia est, praeterquam vomicis occultis, atque interdum salibus, rarissime glarea aliqua infestatur: vomicas autem has esse in causa opinor cur rarius formetur. Indi maximi faciunt has gemmas, &memini magna copia &opulento commercio ex Europa undique corradi &in Syriam atque ita porro in Indiam traduci: quia forte fodinae ibidem iam exhaustae. Certe in Thesauris Imperatoris Indiae, quem vulgo vocant magnum Mogorem, magno numero servari vulgo proditur, &Principes illos has gemmas sumoperè diligere, praesertim maioris molis; reperiuntur enim quae centum Ceratia &supra pendant. Vires easdem tribuunt quas Rubino, sed debiliores. Corrigunt &adulterant has gemmas eisdem fraudibus, quibus Rubinos veros, difficiliusque fraus primo intuitu deprehenditur.