Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 145
Unproofread scanNot analysed yet
in hunc modum, Hammites ovis piscium similis est, &atra velut nitro composita, praedura alioquin. Plin. lib. 37. cap. 10. Est autem locus obscurus, &,ut suspicor, depravatus, in his verbis, &atra velut nitro composita: quibus omissis clarior esset sententia. Quid si pro iis substituas, &tota velut arenis composita. sic enim etymologiae ratio constaret, &c. Verum fallitur Gesnerus, siquidem omnes libri consentiunt, &duas species designat Plinius, unam ovis piscium similem, id est, veluti ex arenis compositam, alteram veluti ex nitro. Quod &observavit Agricola; Ammonites, inquit, ex arenis ita componitur, ut ovis piscium quod ad figuram attinet, similis videatur esse: nitro interdum quod ad substantiam &colorem. Id genus lapides inveniuntur in Saxonibus ad Alfeldam, &Hildesheimum, nucis iuglandis magnitudine, aliquando etiam maiores. Porro ex tribus figuris hîc expressis, prima seu B est lapidis ex multis veluti pisis concreti) inquit Gesnerus) quem Pisolithon vel Orobiam dixerim (Germanicè Erbstein, vel Hammitem maiorem; Secunda vel D. Hammitem minorem; qui ova piscium minora vel aranearam refert, ut papaveris miliive semina conglobata (unde &Meconites, &Cenchrites Plinii vocari possit. Agricola Rogenstein vel Ragenstein intepretatur, quod tamen nomen Saxo arenario quoque tribuit.