Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 146
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc lapidem Berna ad me misit Vir Doctissimus Sacrarum literarum interpres Benedictus Aretius, duplicem: album è Iura monte: ruffum ex cinereis Bernensium ditionis montibus, quos Aeschepirg vocant. Eundem autem vel paulo majusculis granis) prius miserat nobilis Medicus Io. Kentmanus Dresdensis, qui &alios permultos misit. Videtur autem totus quasi ex arenulis rotundis conflatus, ideoque ovis piscium similis, quae recentiores quidam arenida cognominarunt, hoc est, ψαθυρὰ &friabilia. Confricatur autem &resolvitur facile hic lapis in arenulas sive granula ex quibus constat, quae quidem singula praedura sunt, insipida &inodora.