Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 147
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia sive C, Thermarum Carolinarum in Bohemia guttas habet in lapideę formae veluti pisa conversas, quae gypsi aut calcis plane naturam colore &substantia prae se ferunt. Caeterum ut Hammites totus arenulis rotundis constat, ita Stalagmites, aptè sane à Doctiss. Viro Georg. Fabricio dictus, è guttis itidem rotundis in lapidem gypseae substantiae conversis, totus cogmentatur. De quo sic aliquando ad me idem Fabricius scripsit. Hammites alius est à Stalagmite: sic enim nomino qui è guttulis calidarum in terra arenaria formatur, qui pro qualitate terrae, modo candidus, modo gryleus, fuscus) pro quantitate aquae defluentis guttatim, modo pisorum, modo coriandri refert magnitudinem: &reperiuntur in una massa plurimi quasi favis inclusi, &eximuntur ceu grana. Hammitae vero corpus unum est, saxea duritie, &ex una fit materia, aut ex sola arena, qui coloris cinerei effoditur in Prussia eo loco qui Hortus Rosarum appellatur, aut ex succo lapidescente qui est candidus. Utrique sunt insparsae micae coloris argentei. Stalagmites copiosissimus est in Thermis Carolinis prope Schlaccewaldum Casp. Pflugii oppidum in Bohemia. De Ammochryso videndus Agricola lib. V. de Nat. Fossil. qui scribit reperiri ad Lotharingiae Calidas plumbarias: in Thuringiae collibus, qui sunt ad Chelbram oppidum, in rivo quodam ad Coenobium quod Valdesassum nominant; admodum autem tenuem in antro ab Hasta appellato, quod est in Brivalda Carinthiae Sylva. Videndus &Scaliger Exercitat. CXXX. CAP. XXII. De lapide Crucifero, Cornu Ammonis, Tephrite, &Haephestite. F Apidem Cruciferum describit Boetius cap. 245. Ede quo nihil addo. Cornu Ammonis cap. 246: cuius &Iconem dat è Gesnero de figur. lap. fol. 159, quae in hac editione non