Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 149
Unproofread scanNot analysed yet
de ortu &causis subterraneorum: Accedit autem hic color ex humore aluminoso intra terram; observavi enim Bathoniae in Anglia, in illis Thermis, argenteos nummos aliquandiu in aqua illa relictos, auri seu Orichalci colorem acquirere, sed dilutiorem, quem diu servant. Porro, ea, quam metallici vocant armaturam, (inquit Agricola, ein harnisch Germanicè) quod ferri politi aut aeris similitudinem gerat. At neutrum metallum non modo est, sed ne tantillum quidem illius ex eo potest confici. Verum est veluti naturae rudimentum ea metalla facere discentis. Lapis vero qui tandem fuerit hac armatura indutus, Hoplites Graece dici potest. Haec ille. Interior huius lapidis substantia pene similis est pyrite aeroso, nisi quod paulo mollior sit, &quod observavi, sensim in se consumatur, &in partes dissiliat. Sed operae pretium fuerit Agricolae locum asscribere è lib. v. de Nat. Fossil. Idem, inquit, Plinius scribit, Ammonis Cornu aureo colore arietini Cornus effigiem reddere, &in Aethiopia nasci. Is videtur aurei coloris armatura obductus esse: nam in toto Hildesheimio tractu, qui longissimi collis speciem prae se ferrens, à Mariaeburgo arce per inreriorem urbis partem pertinet ad Hasdam pagum invenitur lapis novae Lunae speciem habens curvatae in cornua aurei coloris armatura vestitus, modo magnus, modo parvus: mediocriter autem durus, Sed eundem aliquando rus, &interdum striatus. ferrei coloris armatura tegit: aut adamanti similis, Etenim ubi in terra aluminosa reperitur aut atramentosa, aureo colore splendet, ubi in alterius generis terra, ferreo aut consimili.