Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 150
Unproofread scanNot analysed yet
Nam alumen &atramentum sutorium permutant ferrum in Orichalci colorem, qui assimilis auro. Ibidem effoditur lapis eiusdem figurae, sed omni vacuus armatura, &cinerei coloris, qui &Tephrites apud Plinium. Idem dicit Hephaestiten in Coryco natum speculi naturam habere in reddendis imaginibus, quanquam rutilus. Nomen ex eo invenit, quod in solem additus aridam materiam accendat, non aliter ac speculum concavum sulfurata, stramina, sarmenta. Id genus lapides in rubro nigri coloris reperiuntur Hildesheimi in fossa moeniorum, qua spectat septentriones. In modum vero patinae excavati sunt, &aurea armatura rutilant; quare &reddunt imaginem, &ob solis radios versi aridam materiam accendunt. Haec ille. Non solum autem in ipso Cornu Ammonis, sed &in matrice eius qua Cornu tetigit eiusmodi armatura cernitur, uti è multis fragmentis observavi. T. Bartholin. lib. de Unicornu cap. 37: Nos vero Arietinis Cornibus simillima complura ipsi ex Colle Messanensi cum Petro Castello summo loci doctore eruimus, ea parte qua altius hortus publicus assurgit.