Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 159
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquibus bini sunt circuli, quasi quidam mores. duli, (modioli Plinio sunt mediae partes cavae &rotundae rotarum, à quibus radii in circumferentiam extenduntur) à quorum superiori, quinae lineae eminentes aequalibus inter se spaciis divisae, procedunt ad inferiorem: quarum singulae utrinque striam habent. Totidem rursus lineae eminentes à superiori circulo per media spacia descendunt ad strias proximas. Inter eas autem semper sunt humilia spacia quadrata. Aliqui vero tantummodo habent has postremas quinas lineas descendentes cum multis transversis, &spaciis non admodum longis. Reliqua autem media spacia tota eminent, carentque &lineis &striis. Nonnulli eodem modo se habent, nisi quod linearum loco habeant strias &quod spacia transversa emineant. Haec Georg. Agricola lib. V. de Fossilib. Idem Brontiam simul &Ombriam Germanicè interpretatur grosz Krottenstein, id est, Batrachiten (vel Bufonis lapidem) vel Chelonitidem maiorem: &Donnerstein, id est, Tonitrui lapidem; &Wetterstein, id est, tempestatis lapidem. Eisdem vero tribus nominibus Cerauniam quoque interpretatur, nisi quod à laevitate differentiam addit, grosz glat Krottenstein, &c. cum Ombriae Brontiaeque non laeves sint, sed partibus quibusdam inaequales, aliis eminentibus, aliis humilioribus. Chelonitidem vero, ein kleinen Krottenstein, hoc est, Batrachiten minorem. Brontia gemma capitibus testudinum similis est, &cum tonitruis cadens, ut putant: &fulmine tacta restinguit si credimus; a Plinius. Unde Brontiam quoque alio nomine Chelonitin vocari posse apparet.