Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 160
Unproofread scanNot analysed yet
Ego testudinei capitis similitudinem in nullo adhuc lapide animadverti: Batrachitae vero dicti minores nostri, cum rotundi fere &cavi sint, globi dimidiati instar, specie sua convexa Chelonium, hoc est, operimentum seu testam testudinis potius quam caput eius referunt. At si testudinis nomine structuram cameratam accipias, &in ea caput appelles medium summumque veluti modiolum, quem Aristoteles in lib. de Mundo ad Alexandrum umbilicum appellat, pulchre sane videtur quadrare similitudo: etsi lineae quinque in Ombria à medio procedant: in structurae quaternae &c. Differentias inter Ombriam &Brontiam; itemque inter Brontiam, &Ovum Anguinum explicat Boetius. Ubi &apponit Ombriorum species à Ioan. Kentmano ad Gesnerum missas. Gesnerus autem addit: Luteus hic lapis (inquit Kentmanus) ex Ombriorum genere est unus, nisi quod compressior est forma, ut notulae in eo minus conspicuae sint, quam in altioribus &maioribus. Haec Gesnerus. Attigi nonnihil de hisce lapidibus supra cap. IV.