Latin
LIBER SECUNDUS
Theophrastus, De lapidibus 166
Unproofread scanNot analysed yet
Tabula nondum expolita pollicis; polita vero digiti crassitudine erat. Fiunt &pocula aliaque vascula ex eodem lapide in Hispania: quae in alias regiones exportantur: &fracta etiam, si crustae integrae sint, ferruminari possunt. Haec Amicus. Nerone Principe (inquit a Plinius) in Cappadocia repertus est lapis duritia marmoris, candidus &translucens, etiam qua parte fulvae inciderant venae, ex argumento Phengites appellatus. Hoc construxerat aedem Fortunae, quam Seiam appellant à Servio rege sacratam. Quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna erat, haud alio quam specularium modo (Cl. Salmasius legit ex antiq. alio quam specularium modo, tanquam inclusa luce non transmissa. De Alabastrite agit Boetius cap. 268. &seqq. Plinius lib. 36. cap. 8. Hunc aliqui lapidem Alabastriten vocant, legerat autem capite praecedente de Onyche marmore, è quo scribit primum potoria vasa, facta, deinde pedes lectorum sellasque, postremo &columnas.) quem cavant ad vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Idem ustus emplastris convenit. Nascitur circa Thebas Aegyptias, &Damascum Syriae. Hic caeteris candidior. Probatissimus vero in Carmania, mox in India: iam quidem &in Syria, Asiaque. vilissimus autem, &sine ullo nitore in Cappadocia.