Latin
LIBER SECUNDUS
Theophrastus, De lapidibus 167
Unproofread scanNot analysed yet
Probantur qui maxime mellei coloris, in vertice Cl. Salmasius in vortices maculosi atque non translucidi. Vitia in iis corneus color aut candidus, &quicquid simile vitro est. Vide quae Cl. Salmasius annotavit ad Solinum pag. 558. &seq. Plura alia marmora diligenter describit Boetius, ad quae nihil iam addo, praeterquam è Francisco Imperato cap. de marmorum generibus ab Antiquis cognitis, sub finem: Insigne, inquit, marmorum genus silentio praetermittere nolui, à nemine ni fallor) descriptum, quod ex insula quadam devehitur in Ligustico mari sita, communiter Mons Christi nuncupata, cuius color est albus ad viridem vergens, sed totum est lineis nigris aequidistantibus delineatum: durum equidem genus, raro visitur, ex eo tantum parva fragmenta servamus. Dat deinde hanc Iconem. De Obsidiano &aliquid notandum. Boetius lib. 2. cap. 91. dubitat an ad Onychis genera sit referendus. Dein cap. 163. dicit Agricolam putare esse Gagaten. Denique cap. 272. Obsidianus lapis nigerrimi coloris ab Obsidio primum inventus in Aethiopia marmoris genus est. Recte marmor facit sed ab Obsidio inventum perperam. Cl. Salmsius in Solinum pag. 204. Obsidianus lapis in Aethiopia inventus, quem Graeci ὀψιανὸν vocabant, quod nigerrimi esset splendoris, &imagines redderet, ut ὄψις, &oculi pupilla. Hesych. κόρη. ὄψις. CAP. XXVI. De marmore Ophite &lapide fungifero. Phites, (inquit Encelius lib. 3. cap. 40.) est species marmoris, cuius Dioscorides tres facit species. Prima est ponderosa &nigra.