Latin
LIBER SECUNDUS
Theophrastus, De lapidibus 168
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda cinerei coloris, habens lineas cinereas, distincta punctis, quae reperitur apud nos non procul à monte loachimico, seu valle, ut dicunt. Tertia lineis quibusdam candidis intercincta est. Dicitur autem Ophites quia colorem habet serpentinum. Non est vero Echites, ein Natterstein, qui vipereas habet maculas; licet is quoque, Ophitis species esse possit: neque est Dracontias peregrinus, neque noster, der Drachenstein, oder vnserschlaugenstein, qui fit è cerebro Draconum aut Serpentum vel ex spuma ut docuimus coagulata. In summa Ophites dicitur tantum propter colorem, quia colore Serpentes repraesentat. Et illa species lineis cinereis, &nigricantibus omnino est, tanquam sunt nostri Chelydri in colore. Ad ostium Tangrae, ubi fuit olim regia sedes Caroli IV, in arce templum est variis ornatum gemmis, in quo undique parietes Ophite tali splendent, &huius species est Echites, Est alia etiam species Oqui vipereas notas habet. phitis magis accedens ad formam serpentis, quia squamas habet ut serpens, &est crustacens lapis. Reperitur in Saxonia multis locis circa Hildesheimum. Sordet omnino tanquam cornu. Illa species aliquando mihi à Cordo est demonstrata. Est &tertia Ophitis species à me inventa ad littora Albis prope ostium Tangrae: eratque lapis tenuis, oblongus, in forma omnino tanquam serpens, ut si serpens induruisset in lapidem, intus coloris nigri in caeruleo nitentis, foras albicantis. Plinius lib. 36. cap. 7. de marmoribus agena Pretiosissimi, inquit, generis Lacedaemonium, viride, cunctisque hilarius. Sic &Augustum, ac deinde Tiberium, in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta.