Latin
CAP. XXVII
Theophrastus, De lapidibus 170-2
Unproofread scanNot analysed yet
nomen obtinuerunt. Longe aliter Gesnerus. qui cap. XIII. de figuris lapidum: Pro capite, inquit, XIII, quo lapides ab avibus denominati, aut ex avibus sumti enumerantur, non alios in praesentia pictos habemus, quam qui hic exhibentur. 1. Hieraciten &2. Perdiciten: ab aliqua pennarum in hisce avibus similitudine dictos. Eos autem à Io. Kentmano accepi. a Plinius Hieracitem describens dicit: Hieracites alternat tota, milvinis nigricans veluti plumis. Quem locum ita corrigit Cl. Salmasius ad Solinum pag. 713. melius scripseris è vetere: Hieracites alternata milvinis nigrisque veluti plumis. Quae alternatim milvinis veluti plumis ac nigris distincta est. Aëtius: Περακίτης λίθος, ὑπόχλωρος μέν ἐστι καὶ πρὸς τὸ μέλαν ἐπιῤῥερασμένος χροίας ἱέρακος ὥστε ποικίλον εἶναι. Hoc est, ad verbum quod Plinius dixit: alternatam esse milvinis ac nigris veluti plumis. Agricola lib. V. de Nat. Fossil. Invenitur in tractu Hildeshemio, quâ itur versus occasum à iam dicta moeniorum fossa, in colle ultra flumen, &citra: estque similis specie &colore accipitrum mollioribus pennis quae ipsis sunt in pectore. Alter ibidem reperitur lapis qui exprimit striis &colore perdicum pennas, quas itidem habent in pectore.