Latin
CAP. XXVII
Theophrastus, De lapidibus 171
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non est hic praetereundum, quod scribit Pontus Tyardeus Bissianus Cabilonensis Episcopus in Libro de recta nominum impositione, edito Lugduni anno 1603. pag. 80. Sed aliud quiddam, ait, non tacendum quod de Perdicite experientia, cognitionis singularium rerum magistra, me docuit. Ea habe. Quum in Salano meo castro sub finem aestatis anni 1591, una cum Philippo Roberto doctissimo luris consulto, literarum omnium Latinarum &Graecarum eruditissimo, secessissem: &ibidem ille suo Demostheni vel Isaeo diei meliorem partem daret: ego vero in Philonem omnia mea studia conferrem: die quadam cum iam advesperasceret, Calmontius Calligraphus à manu meus, gestiens ad nos: habeo, inquit, me intuens, habeo, mi here quod addere possis si lubet libello tuo de Recta nominum impositione, quem mihi exscribendum dedisti: Ecce Perdiciten, quam ego è sinu gutturis unius pulli perdicis qui inter reliquias coenae tuae nobis appositus est his ipsis meis digitis extraxi. Ego vero id Crystallinum tanquam frustulum conspiciens, eleganti pelluciditate, ab aqueo splendido nitore in dilutissimum ruborem emicante, sed ea figura &magnitudine, ut vix crederes hunc à pullo parvissimo, qualis erat hic περδικιδεὺς, devoratum fuisse, at innatum putares: quare miratus &emiratus dubiusque, Ohe, inquam, Calmonti, quibus facetiis nobiscum ludis?