Latin
CAP. XXVII
Theophrastus, De lapidibus 172
Unproofread scanNot analysed yet
Ille subpudens, honorem praefatus, bona, inquit, tua venia dixerim: Nae hac mea assertione ipsa certe verior non est veritas: ni ita sit, mi here, posthac neque divini, neque humani mihi quicquam accredas: sinum discidi gutturis pulli, lapillum hunc offendi, evulsi ab ipsa ingluvie, quam esitavi: Tuum istum piae stipis erogatorem, huncque cubicularium, caeteros etiam alteros ex domesticis quosdam oculatos testes, te coram produco, si lubet. Acquievi subridens: &cedo igitur lapillum, inquam, fidem impetrasti. Tunc ad Robertum conversus: mentem meam subiit istud Aeliani, inquam, Συροπέρδιξ γίνεται περὶ τὴν Ἀντιόχειαν τὴν Πισιδίας, καὶ σιτεῖται καὶ λίθους. Syroperdix circa Antiochiam Pisidiae nascitur, qui etiam lapides vorat. Sed longo ab Antiochia distamus intervallo. Postquam hunc super, inter doctissimum Robertum &me, aliquantulum dissertum esset, eum in dactylitheca inclusi, quem diligenter apud me servatum habeo. Verum dum haec aliquandiu post scriberem, color ille rubescens, mihi penitus, perspicuitate tamen Crystallina remanente, obliteratus &elutus esse visus est. Porro ut Geranites, &Hieracites, &Perdicites à plumis avium denominantur: ita &Aetites (non ille de quo suo loco egimus, ne quis erret) de quo Plinius lib. 37. cap. 11. Aetites à colore aquilae candicante cauda. Quae de gemma aliqua sunt intelligenda, non Aëtite lapide, qui nomen gemmae neutiquam meretur.