Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 174
Unproofread scanNot analysed yet
Legendum credo; Rhodites autem rosae, melites mali coloris, &c. Nam in hisce omnibus non figurae, sed coloris similitudo spectatur, &haud dubio aut Achatis aut Iaspidis species fuerunt. Stelechites, inquit Boetius, à stipitis vel trunci forma. Gesnerus; Stelechites stipitis speciem ostendit, cuius rami sunt mutilati; colore cinereus reperitur in Chattis ad Spangebergum arcem. Agricola. Dat autem illius sconem cap. XII. de Osteocollis, quam Boetius expressit ad cap. 234. figura quae A notatur. Et à Gesnero, Num. 1. ad quam notat. Ex his primus in Palatinatu locis arenosis copiose nascitur è sabulo, ossium specie στελεχοειδῶς, hoc est, truncorum quadam forma, cum rudimentis ramorum, unde &στελεχίται dici possunt: vel ὀστεῖται à similitudine ossium: vel ammostei, composita ab arena &osse dictione: vel osteocolli à facultate qua ossa fracta intra corpus sumti, &foris emplastris additi, mirificè ferruminant; &ab eadem holostei: unde &Germanice Beinwell &Walstein appellant. Vide caetera, si phi modo novam vi lubet. Elatites. Gesnerus de figur. lap. fol. 126. verso. Abies Graecis ἐλάτη est, unde Elatitae lapidi nomen. Haematiten quarti generis. Elatiten vocari Sotacus tradit apud à Plinium: forte autem Abietis lignum aliquo modo refert pectinum aspectu, aliterve. Alni lignum in lapidem conversum Clethrites à quibusdam hodie vocatur. Nam Clethram Graeci Alnum dicunt; Tale ad me misit Georg. Fabricius cum innato Pyrite. Haec ille: Verum species illa Haematitae, non dicitur Elatites ab Abiete; sed à Phoenicio colore: ἐλάτη enim Graecis proprie dicitur integumentum fructus palmarum, quam primum florere incipiunt; σπάθὴ etiam vocarunt. Vide plura apud Cl. Salmasium in Solinum pag. 409.