Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 175
Unproofread scanNot analysed yet
Amygdaloides, inquit idem Gesnerus, dici potest lapis Amygdali ossi persimilis; qualem Verona misium accepi. Invenitur etiam eidem fructui similis Saccharo incrustato. Huiusmodi aliquot habeo, qui Amygdalam Saccharo incrustatam tam probe referunt, ut simpliciores facile sit iis fallere: Continent autem intus Siliculum Amygdaliformem, crusta autem gypsea est. Gesnerus fol. 143 verso. Polia (πολιὰ, subaudi λίθος) canitiem quandam sparti indicat; eandem duriorem, nigra spartopolios. Plin. lib. 37. cap. 11. Mihi in verbis illis, eandem duriorem, locus est suspectus. Agricola tum poliam, tum spartopolion pro eodem lapide accipit, &Amiantum interpretatur: de Nat Fossil lib. VI. iisdem, inquit, de causis Asbestos, Bostrychites, Corsoides, Polia, Spartopolios, quibus nominibus Amiantus vocatur, eximentur de numero gemmarum. In quo tamen fallitur. Merito autem Gesnero suspectus fuit locus, quem Cl. Salmasius in Solin. pag. 766. ita corrigit. Libri scripti culpam hanc, inquit, à Plinio in correctores eius transmovent, dum legunt; Polia canitiem quamdam Sardi inducit, eandem duriorem nigra Spartopolios. Parvae mutationes magna plerumque momenta conficiunt. Totus ille locus sic venit legendus: Polia canitiem quandam Sardio inducit, eandem rariorem nigro Spartopolios. Polia gemma est quae radicem vel fundum habet colore Sardii vel Sardae gemmae, id est, rubrum, cui inducta est canicies quaedam: unde &Polia dicta; nam πολια est canities. Eandem porro caniciem, sed rariorem, non rubro sed nigro inductam &impositam habet, ideoque παρτοπολιος appellatur, id est, canis sparsa. Graeci σπαρτοπολίους appellant homines qui non penitus sunt cano capite, sed quibus intermixti cum nigris cani, qui caput aspersum canis habent.