Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 177
Unproofread scanNot analysed yet
Ibidem reperitur &Rhombites magnitudine castaneae vel nucis iuglandis, candidus, undique plenus squamis parvis eminentibus utrimque obliquis: unde Rhombi speciem gerunt, quae lapidi nomen dedit. Quin alterius generis Rhombites reperitur in Galgebergo: Is longus esse solet digitos sex, latus duos, crassus unum: ipsi figura est Cylindri compressi, sed striae tam inferioris quam superioris partis, ita se intersecant, ut plures in earum medio fiant eminentiae: quibus omnibus item Rhombi est figura. CAP. XXIX. De Testis seu Conchis lapideis quae variis in locis reperiuntur. Uemadmodum spiritus Metallicus à Deo terrae naturâ inditus, in venis auri argentique mirabili artificio efformat arbusculas, &herbas, ex puro auro atque argento; ita in lapicidinis etiam varias effigies testaceorum animantium è materia plane lapidea, &quasi metallica, quod &supra vidimus in lapidibus Serpentinis &cornu Ammonis. Quare meo iudicio frustra sunt qui opinantur has conchas aliquando testaceas fuisse &viva animantia continuisse &successu temporis in lapides esse conversas.