Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 176
Unproofread scanNot analysed yet
Fuerint ergo hae gemmae potius è genere Achatum aut laspidum, quam Amianti. Gesnerus de fig. lapid. cap. ult. dat Iconem lapidis, quem Scolopendriten dici posse putat, quia per eum discurrunt lineae bis undarum pene ductu, plenae utrimque brevissimis ceu petiolis transversis, sicut intervermes Scolopendrę. Quam Iconem hic addendam duximus, cum aliis duabus quas è nostris delineari curavimus. Mei autem Scolopendritae diversi sunt coloris, alter enim est colore albo, alter fusco: in utroque autem ductus illi Scolopendriformes sunt manifesti. Inscitè autem reprehenditur Gesnerus à Francisco Imperato, quasi lapidem ibidem depictum, quem ovum anguinum opinatur nominaverit Scolopendritem; quum descriptiones sequantur &tantum Icones transpositae sint. Agricola lib. V. de Nat. Fossil. Lepidotes squamas piscium imitatur variis coloribus. Dicam hoc loco de quibusdam lapidibus qui in eodem Hildesheimio reperiuntur tractu. Itaque inter antrum quod ex nanis nomen reperit &Charadram, lapis invenitur fusci coloris, planus, ammoniaci salis instar scissus, tubercula superius habens clavorum capitibus similia: &ad Hasdam pagum alter huic non dissimilis, nisi quod candidus sit &careat tuberculis.