Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 179
Unproofread scanNot analysed yet
Onychites unguibus odoratis, quos Graeci nominant Onychas, fere similis tam colore quàm figura, nascitur in iisdem Hildesheimi lapicidinis. Ostracis lapis ex Ostreis, quibus similis est, nomen invenit: duplex est, maior qui lapidis specularis modo fissilis effoditur etiam ex fossa Hildesheimiae urbis, qua, ut dixi, ad septentiones spectat; minor non longe ab Hanovera, prope Lindam pagum, reperitur in terra pingui &subviridi, quae est in loco abrupto. Porphyroides purpurae instar aculeis clavatus, &colore cinereus reperitur in eadem fossa Hildesheimiae urbis, sed ut purpura turbinatus non est. Ibidem alius invenitur huic non multum dissimilis, verumtamen caret aculeis; strias vero habet transversas. Ex eadem fossa eruitur Conchites qui incurvis liris ad scapulas redeuntibus &aurei coloris armatura decoratur. Longus esse solet palmos duos, latus palmum. Sed Conchites in Prussiae loco, qui Rosarum hortus nuncupatur, repertus, ex lapide intus armatura obducto eruitur. quinetiam conchae marinae, ut Pausanias scribit, in toto corpore lapidis Megarici sparsae sunt, atque ob id Conchites dictus. Armatura autem quoniam Philogynos etiam obductus esset, Chrysites est appellatus: Is vero Ostreae Atticae assimulatus invenitur, ut Plinius scribit, in Aegypto. In Italia quoque Veronae ex monte urbi vicino effossae sunt Conchae, Cochleae, Echini, Paguri, Ostrea, Stellae pisces, avium rostra. In ripa insuper fluminis Elsae aquarum impetu abrupta Conchae reperiuntur: &prope oppidum ex Florentinis conditoribus nominatum: &in Germania in Rabschicio Misenae pago ad Trebitiam amnem. Haec ille.