Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 180
Unproofread scanNot analysed yet
Idem lib. VII. Quin Megarae in Saxo valde albo, &reliquis lapidibus molliore, undique insunt Conchae Marinae, quod iccirco lapidem Conchiten appellant, ex quo ut author est Pausanias, fuit monumentum Phoronei &multa opera in urbe Megarensium. Id genus Saxa etiam reperta sunt in Thessalia, in Hemionia, in Macedonia, in montibus Calabriae: similiter Saxa quae effodiuntur ad Lutetias Parisiorum, non raro Cochleas habere solent. Ibidem Saxum nuper divisum Coronę Laureae speciem reddidit. At in Eula Bohemiae pago prope Tetscham oppidum in Saxo Calcis reperiuntur Ctenitae. Item in Toringia ad Berchlingum Arcem in ea sylvae parte, quae inter septentriones &Orientem sita est, solidum effoditur Saxum, quod disruptum, sex, septem, pluresve Ctenitas in se continet aut Myitas. Gesnerus in Commentario suo de figur. lapid. à fol. 164. aliquot Icones illorum lapidum nobis de dit. Cochlea quaedam, inquit, (à Io. Kentmano ad me missa sicut &aliae plures) quam σιδηροειδὴ à superficie ferro simili vel Hopliten cognominare licebit. Lapis est intus cultro cedens: foris crusta tenui, splendida &ferri politi instar intectus, fusci vel cinerei coloris. Ambitus externus totus pulchrè intortus est, ita ut margines placentarum rotula coquinaria vel placentaria dissecti. Videtur quidem similitudinem aliquam habere primo aspectu cum Cornu Ammonis, similiter fere striata &revoluta superficie; plurimum vero differt; nam huius exterior ambitus non tereti figura spectatur ut Cornu, sed in angustum margine torto se colligit, &tum foris ferro similior est, tum intus lapis durior: totaque figura latior, planior, compressior. Sed neque faetet in ore mandentis, ut illud. Media pars, qua revolutio desinit, cava est ab uno latere: ab altero protuberat, nec apparent revolutiones. Ad ferrum ignem emittit.