Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 182
Unproofread scanNot analysed yet
Camdenus de Provincia Glocestrensi. Sub hoc (loquitur de oppidulo Barkley) Aven fluviolus mare subintrat, ad cuius fontes vix VIII pass. mil. à littore in collibus prope Alderley viculum lapides Cochlearum &Ostrearum specie enascuntur, quae sive viva aliquando fuerint animantia, sive naturae ludicra, quaerant Philosophi naturae venatores. Fracastorius vero Philosophorum nostra aetate Coryphaeus, animantia fuisse minimè dubitat in mari enata &in montes undis delata. Montes enim à Mari fuisse egestos affirmat, arena primum in tumulos coniecta, mareque inundasse ubi nunc montes exsurgunt, eodemque recedente insulas &montes fuisse detectos. Meminit &eorum lapidum in Eboracensi provincia, iuxta Richemondiam. Iul. Scaliger Excercitat. 196. Sect. 9. In Saxis Lanarum (tractus est hic Agri Vasatensis) ad pagum qui Cohors dicitur, saxeos Cancros multos vidimus; procul à mari plurimum, à Garumna triginta circiter millia passuum. Bernardus Palissius (in lib.