Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 183
Unproofread scanNot analysed yet
suo Gallico, quem inscripsit Le moyen de devenir riche parte secunda) opinatur, in locis ubi eiusmodi lapides reperiuntur aliquando aquas fuisse salsas, quae animantia illa testacea generaverint, deinde absumto humore ab affluxu aquae petrificantis non modo illa sed &terras vicinas in Saxa esse conversa. Loca autem in Gallia ubi reperiuntur prodit, primò suburbium S. Martialis prope Lutetiam Parisiorum: deinde montes Sylvae Ardennae &inprimis iuxta Sedanum. Tertio in Provincia Valesiae. Quarto in montibus prope oppidum Suessionense, Quinto in Provincia Sanctonum &Campania. Torellus Sarayna de Antiquit. Veronae; Civitatis illius montem describens ea parte qua fons est, qui à ferro dicitur: Aliud, inquit, etiamnum mihi subivit miraculum; quum in eodem monte foderetur, spectabantur Echini lapidei, Paguri, Conchae, Cochleae, Ostreae, Scillaeque pisces, Avium rostra &id genus alia passim multa. Meminerat porro Sarayna (inquit And. Chioccius ad Musaeum Calceolarium) se apud Theophrastum &Plinium legisse ossa &alia multa lapidescere; Pontanum quoque scripsisse; Vidi lapidescere Sarni Caeruleo sub fonte alnum, filicisque maniplos: non adeo mirandum esse si illa diuturnitate temporis in lapidem concreverint: illud maiori dignum admiratione, quo pacto haec si viva quandoque fuere, in hos montes aut delata fuerint, aut enata. Cum ergo de his valde anceps esset Sarayna Clariss. Fracastorium à se lapideo paguro egregio &praegrandi donatum rogavit, quaenam esset de hac re Philosophorum opinio. Respondit, tres esse de hac quaestione sententias; unam eorum qui putarent hos effigiatos lapides iactatos fuisse in montes quo tempore aquarum colluvia montes superavere: quam sententiam sibi non probari professus est, tum quia aquae, quae montes exsuperarunt non fuerunt maria, sed inundationes è coelo, tum quod oporteret videri Conchas, &id ge nus alia, in verticibus montium, aut si super, excrevisset terra, videri certo saltem tractu, qua tum vertices montium erant: quod certe non liquido constat, quando erutis montibus in quibus sunt hęc non una saltem parte appareant, sed etiam in mediis &in imis &ubique.