Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 194
Unproofread scanNot analysed yet
Ecerat hoc Plinius lib. 37. cap. 10. in quo multa repetita sunt quae ante dixerat, (&quidem melius,) quia diversos authores est secutus: potuisset Boetius huic operae parcere: nam inter authores quos hic citat, sunt tam inepti, ut potius explodendi fuerint, nam inscitia sua pleraque nomina vetera corruperunt &magica omnia deliria in scenam re vocarunt. Observabimus tamen quaedam ad hoc caput, omissis eis de quibus Boetius recte iudicavit. Agapis lapis; nomen corruptum est ex Achate; nam Plinius lib. 37. cap. 10.