Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 195
Unproofread scanNot analysed yet
scribit; Leoninae Pelli similes potentiam habere contra Scorpiones dicuntur: quod Agapi hîc tribuitur. Epiphan. cap. VIII. idem tradit quod Plin. Anachytes. Plinii locus extat lib. 37. c. 4. Adamas &venena irrita facit, &lymphationes abigit, metusque vanos expellit à mente, &propterea quidam Anachitem vocavere, Cl. Salmasius ad Solin. pag. 1085. Corrupta vox Anachites. Nihil enim significat quod illi efficacię respondeat. Correxere aliqui Eunacaeten: alii Anachyten volunt dictum quod animi moerorem effundat. Nugae. Lego: &ob id quidam eum Ananciten vocavere: hoc est, ἀναγκίτήν. Orpheus de Galactite ex correctione nostra: Ὅν καλέουσιν ἀναγκίτὴν ἀδάμαντα. In indice manuscripto: de Adamante sive ancite. Ita scriptum pro anancite. . Sed cur ἀναγκίτης ἀδάμας quod mentium vanos metus pellat? Quae ratio huius appellationis? Id explicemus. Ἀνάγκη Graece dicitur quicquid animum suae spontis esse non patitur. Ira dolor, voluptas, metus aliique animi πάθηtotidem sunt ἀνάγκαι. Isti enim affectus rapiunt nos ac trahunt quo ire nolumus. Vide caetera. Androdamas: locum Plinii ita corrigit Cl. Salmafius ad Solinum pag. 564. Androdamas argenti nitorem habet, ut adamas, quadrata, &c. Vim &duritiem Adamantis habere innuit. Et post pauca addit, Androdamas certe genus Haematitis pondere &duritie insigne, sed ferrei coloris: nec alium puto Androdamanta veteribus fuisse cognitum: hinc vim Adamantis habere propter invictam duritiam scribit. Vide ibidem caetera. Antachates. Agricola lib. VI, de Nat. Fossil. aut Succinum putat aut saltem è Bitumine constare. Anterotes, inquit Boetius, Opali vel Paederotidis species, Plinio teste. Sed fallitur. Plinius enim lib. 37. cap. 9. Ametysti quintum genus scribit: Tales aliqui malunt Paederotas vocari, alii anterotas, &c.