Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 196
Unproofread scanNot analysed yet
decepit illum quod &Opalus, Paederos appelletur, sicuti aliae res. Cl. Salmasius ad Solinum pag. 565. Notum quid sit ἀντέρως, hic ea voce significatur qui aeque venustus est ut amor, contra amorem pulchera idem vult &παιδέρως. Antipathes. Plinius lib. 37. cap. 10. Antipathes nigra non translucet, &c. Cl. Salmasius ad Solinum pag. 942. Ἀντιπαθὲς Graeci vocant, quicquid adversus effascinationes, incantationes, &amoris faciendi artes magicas potenter est efficax. Hinc Antipathes gemma Plinio quae contra effascinationes auxiliari putabatur: &Antipathes Coralii genus ab eodem effectu dictum. Arabica Plin. lib. 37. cap. 10. Ebori simillima est &hoc videretur nisi abnueret duritia, &c. Cl. Salmasius ad Solinum pag. 565. Idem Plinius inter lapides eum recenset lib. 36. cap. 21. Arabicus lapis, ebori similis Nec dicendum dentifriciis accommodatur crematus. diversos esse lapides Arabicum &Arabicam, nam Arabica dicitur cum sub intelligitur gemma, Arabicus autem cum lapis, &sic solet Plinius, dum diversos sequitur, eandem rem alio atque alio loco referre. Dioscorides: ὁ δὲ Ἀραβικὸς λεγόμενος λίθος ἔοικεν ἐλέφαντος σπίλῳ. Similis est Eboris maculae. Imo scribendum; ἔοικεν ἐλέφαντι ἀσπίλῳ Ebori sine macula. Quod extra controversiam est.