Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 199
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in Indice scripto exemplaris Regii vetustissimi legitur Cepolasius. Puto rescribendum Cepoprasius. πρασιαὶ sunt areae hortorum qui Latinis pulvini. ipso Plinii contextu legerim, ut descriptio sit nomini congrua, pulvinorum notis coëuntibus. Nam vulgata scriptura non potest explicari. Quod ergo pulvinorum quales in hortis sunt notae in illa gemma coëant, dicta est κηπίτις &κηποπράσιος: vel etiam κηποπλάσιος, ut nihil mutetur in scripta lectione. Nam pulvini hortorum maxime herbis consiti sunt &λάσιοι, intervalla inter pulvinos aut areas nuda. Cepionites quoque in Plinio mendosum est. Nam ex ordine literarum apparet nomen eius incepisse à litera x non κ; praecedit quippe χρύσοφρος. in Indice scripto legitur Cetionites, scribendum Chetionites vel Chetonites, fortasse est χυτονῆτις. Nam χυτὸν Hesychius etiam interpretatur ξεστὸν λίθον. Alioquin posset videri à loco dictus χιτονίτης. Nam χίτων nomen loci est in Graecia &fluminis à quo &Diana dicta χιτώνη &χιτώνια. Sed series literarum eius loci postulat ut per v scribatur; non per 1. Nam debet esse litera quae posterior sit ordine litera ῥῶν Χυτὸς etiam locus est Cum praecedat χρυσοφόρος. Epiri à quo lapis ille dici potest χυτίτης. Nihil aliud possum divinare. Salmasius. Chrysopagion Alberti; haud dubio est Chrysolampis Plinii lib. 37. cap. 10. Chrysolampis, inquit, in Aethiopia nascitur, pallidi coloris die, noctu ignei. Haec autem gemma eadem est cum Chrysopasio Solini, pro quo tamen Cl. Salmasius in Solin. pag. 406, legendum monet Chrysopastus. Ita autem vocatur Chrysolithi quaedam species: nimirum quae varia erat &scobe sua referta.