Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 200
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius de Chrysolithis Aethiopicis: praeferuntur iis Indicae, &si variae non sint, Bactrianae. Deterrimae autem Arabicae, quoniam turbidae sunt &variae, &fulgoris interpellati nubilo macularum, etiam quae limpidae contigere, veluti scobe sua refertae. Hae sunt quae vocantur χρυσόπαστοι, quod aurea scobe quasi aspersae essent. Vide ibidem caetera. Chalazias. locum Plinii ita legendum esse è veteri libro docet Cl. Salmasius ad Solinum pag. 718. Chalaziae figuram grandinum &candorem &adamantinam duritiem inesse narrant, etiam igni addito manere suum frigus. Id est, Chalaziae in ignem addito; nam est ὁ χαλαζίας λίθος, ut ὁ καπνίας, ὁ ἀστερίας. Hunc lapidem χαλαζιτὴν vocant Geoponicorum Eclogae &sic dictum aiunt, quod grandinem imminentem avertat ac depellat: εὑρὼν λίθον χαλαζίτὴν ἔχε, καὶ ὅταν ἴδης τὴν χάλαζαν, κροῦσον αὐτὸν, καὶ ἀποστραφή σεται. Cholon Smaragdi genus Plin. lib. 37. cap. 5. quod ita dicitur à felleo colore; nimirum viridi sed non austero, in aureum descendente, qualis &fellis. Male à quibusdam cola appellatur. Cyamea Plin. lib. 37. cap. XI. quomodo possit esse Neotericorum Camehuia, ut vult Boetius, non video: potius Aetitae speciem crediderim. Diadochus Plin. l. 37. c. 19. Diadochus Beryllo similis est. Unde autem caetera commenta acceperit Lud. Dulc. ignoro. Emites haud alius est lapis quam Plinii Chemites. de quo dictum supra cap. 12. Exhebenum. Agricol. lib. VI. de Nat. Fossil. nihil differre putat à Samio lapide, ut diximus cap. XI. Galaxia, de hac iam ante dixi cap. XVIII. Galaricides vel Galarictis, non est alius lapis quam Galactites Plinii.