Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 201
Unproofread scanNot analysed yet
Ita misere barbari isti homines nomina corruperunt. Gallerica, haec quoque exsculpta videtur ex Galactite; nam dicit Plinius ibidem; sunt qui Smaragdum albis venis circumligatum Galactiten vocent. Hyaeniae, inquit Plin. lib. 37. cap. 10. ex oculis Hyaenae &ob id in vase inveniri dicuntur. Quae ita corrigenda ostendit Cl. Salmasius in Solinum pag. 337. &ob id invasae; quasi nisi ob hoc ipsum invadatur Hyaena, lapis hic in eius oculis non sit inveniendus. Nam vulgata caret sensu. Iscultos, inquit Albertus, gemma croco similis, in ultimis Hispanorum partibus &iuxta Gades reperitur, quae friabilis est propter viscositatem in eo arefactam; si de ea fiat vestis, non comburitur, sed igne purgatur &nitet. An idem sit cum Amianto, an eius species, inquit Encelius, tuo relinquimus iudicio. Lapis Fabalis: praeter testimonia Plutarchi &Stobaei, addit Maussacus in Notis ad Plutarchum, &authoritatem Aristotelis ex fragmento quod adiunctum est libello de Mirabilib. &Eustathii in Diosyn. de situ orbis. Liparis. Agricola lib. VI, de Nat. Fossil. iudicat è bitumine constare. &sane ipsum etymum hoc indicat, λιπαρὸς enim significat pinguem, resinosum ac lentum. Libanochros ad eundem modum è resina videtur constare. Lychnites, de marmore Lychnite iam ante egiinmus, hîc agendum de gemma. Ex eodem genere quit Plinius, lib. 37. cap. 7.) ardentium Lychnites appellata à lucernarum accensarum praecipua gratia. Ubi Cl. Salmasius ad Solinum pag. 1104. docet legendum; appellata à lucernarum accensu: tum praecipuae gratiae.