Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 207
Unproofread scanNot analysed yet
Nullam à natura sibi certam ac regularem figuram obtinuit; sed tamen, ut Cl. V. V. Montalbanus &Poterius observarunt &ego etiam vidi non semel, alius est oblongus ac teres, ac cylindricus; alius planus, quem tabulatum appellant, alius ad rotunditatem inhiare videtur, sed frequentissime ad vvi figuram ellipticam, alius perfectè sphaerrens, alius lenticularis &alius mistae figurae, semper tamen irregularis magis minusve. Lenticularis figurae lapis, ubi caeterae conditiones respondeant, inventus est semper optimus omnium. cap. XXXVI. Durissimus est, frangibilis, non sectilis: ideo multum aquei non est elementi particeps; &ea propter metallica non abundat substantia; quam à praedominio diCalcinationem &reliqua cit Aristot. aqueam esse. huius lapidis vide apud Authorem. Idem a ex literis Cassiani Equitis à Puteo hanc adtexit descriptionem: Lapis alter est, qui nascitur in provincia Paraguay &vocatur Coccus, quem iuxta sententiam Ferrantis Imperati nuncupare possumus ventrem Crystallinum vel Aetitam gemmatam, aut quid simile. Magnitudo lapidis est, ad longitudinem dodrantis cum dimidio, in speciem crassi farciminis, ac eius ferrei fulminis, quae solet ad voluptates, publicas testandas vulgo displodi &Italicè dicitur un mortatetto. Color externae superficiei lapidis mistus est ex rubro impuro &albo: intus apparet universus in speciem pulcherrimi ingemmamenti (ut ita loquar in re nova) quasi brillorum seu beryllorum multarum facierum superficierumve; quandoque cum colore vergente ad dilutum purpureum caeruleumve, quem vulgo dicimus Itanec lice Avinato. Ingemmamentum aequale satis est, magis apte potest assimulari quam ollae cuidam Sacchari canditi nuncupati: lapis tamen in suo meditullio vacuus est, CAa De Cocco. capax ut plurimum materiei ad quatuor aut sex &plures etiam uncias. Indigenarum relatu, lapis ubi pervenerit ad perfectam naturitatem, sponte disrumpitur: &dum disrumpitur, ingenti crepitu sonat, perinde ac displosum fulmen aereum ludicrum in spectaculis; &superstantem terram pellit in sublime: quo crepitu audito coloni quaesitum pergunt huiuscemodi lapides &inventos referunt.