Latin
DE GEMM. ET LAPIDIB
Theophrastus, De lapidibus 208
Unproofread scanNot analysed yet
Cortex lapidis est ad crassitudinem dorsi cultri seu numi argentei, quem Talerum dicimus aut Ducatonem: &apparet esse Chalcedonius lapis, &meo iudicio prorsus est, cum sit Pellis seu corticis exterior superfiduritie Chalcedonii. cies lapidis est referta veluti poris latioribus, seu parvis cavitatibus, ad intima tamen non penetrantibus. Vbi fuerit detersus &expolitus iste cortex, apparet lapis satis nobilis, habens naturam Chalcedonii Sapphirini, quia vergit ad colorem cinereum caerulei participem. Prope corticem interius ingemmamentum sequens incipit colore Amethysti diluti, ac terminat velut in conos Berylli vel Crystalli: pergit ingemmamentum aequale ab orificio lapidis usque ad eius fundum, ad crassitiem pollicis, vel ampliorem; &pulcherrimum est aspectui, &c. Observat author &quidem iure meritoque similem expressum in Musaeo Calceolario ex gemmato lapide ducis Mantuani. Idem a Fort. Licetus cap. LIII, eiusdem libri. Nuncupatur alter lapis idiomate Paraguayano Vta-pu quod interpretatur Campana sonans, ideo quia vacuus est intus &reipsa resonat atque tinnit palsatus: &multo maiorem edere sonum debet quando non est fractus aut apertus. Invenitur, in quibusdam fluminibus. Magnitudo videtur esse quanta duarum manuum hominis iustae molis, quae simul coniungantur solo mutuo contactu Carpi &summorum digitorum, volis interim sinum &caveam vacuam figurantibus. Arbitror esse speciem Aëtitis, &dici posse Crassitudo Aëtitem maximam Indiae Occidentalis.