Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Narrat enim VVilhelmus Metholdius Anglus se fodinas hasce adiisse &inspexisse: improbo labori, prout à gnaris accipiebat, tum insudabant supra triginta millia operarum, quorum alii glebam egerebant, alii aquam exhauriebant longa &permolesta methodo, certis vasis, de manu in manum, illam attollentes; nam machinarum hi barbari omnino imperiti sunt. Agebant autem puteos rectos in terrae viscera, ad decem aut duodecim orgiarum altitudinem; &egestam glebam (quae ferè rubet, luteae &candidae cretae vel potius calcis venae permixta) areae ad hunc usum complanatae inducunt quatuor aut quinque pollicum crassitudine, eamque a solis aestu arefactam &induratam saxis comminuunt, rejiciuntque silices illi permixtos, &cribrant reliquum pulverem: hac opera interdum plures, interdum pauciores gemmas deprehendunt, non raro &nullas. Inveniuntur in fodinis quaedam, sed rarissime, pondere centum, centum &triginta, atque adeo ducentorum Caratiorum: plures octo, decem &quindecim: minoris &minimi ponderis longe plurimae; ita ut innumerae reperiantur, quarum octo, decem, sedecim, etiam viginti, tantum unum Caratium pendant. Refert denique Linschotanus noster, puteos, postquam ad humanam altitudinem egesti fuerint atque exhausti, relinqui, &post triennium aut quadriennium denuo refodi, novis adamantibus rursus foetos. Quod tamen illum barbaris temere credidisse opinor. Forma naturalis sive figura huic gemmae diversa est; alia enim sexangularis est, &aequali octo triangularium laterum laevore undique turbinata; interdum tam perfecte, ut arte factae videantur.