Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed saepius paulum in hunc vel illum angulum inclinant &nonnihil compressae sunt &à symmetria illa exacta deviant: priores illae, quae iam rarò comparent, à Portugallis appellantur Naissos: (quare insigniter hallucinatur Caesalpinus lib. 2. cap. 20. dum scribit: At sponte utrimque turbinatos oriri non puto, sed artificio confingi:) &ab artificibus gemmariis optimae, perfectissimae atque adeo durissimae iudicantur. His proximae sunt, quae tabellae in modum sternuntur, varia figura &crassitudine; quo autem quadratiores &crassiores sunt, eo meliores &magis expetitae; vocant Lasques. Tertia denique species rotundior est &multis veluti tessulis variegata, vocant Reboludos &Malaccenses à loco natali. Atque hae quidem communes huius gemmae nativae figurae, nam vix ullas figuras respuit, praesertim si maioris sit ponderis aut etiam minimi. Ad eundem modum &formae variant, quas artifices illis conciliant: aliis enim figura illa sexangularis relinquitur; addito tantum laevore &exacta late rum &angulorum symmetria; quae quo exactior fuerit, eo maioris fiunt: aliis mucro superior deteritur, &sternitur mensae in modum; uti &inferior mucro, sed parcius, lateribus utrobique ad certam normam &mensuram subductis: vulgo vocant mensas, sicut superiores punctam: atque ea forma hodie maximi fit, praesertim si mensa bene quadrata sit &quatuor suos angulos habeat acutos, &latera editiora &bene coagmentata: nam si quis angulus obtusior sit aut praeruptus, si tabula sit oblongior, si denique latera hac aut illac inclinent, statim multum illius dignitati decedit. Atque has fere figuras (licet &alias patiantur) accipiunt primae &tertiae speciei adamantes; tertiae autem quia omnes anguli &latera efformanda sunt plurimum de suo pondere amittunt: Secundae vero speciei, cum iustam crassitudinem non habeant, in imperfectas mensas &tenues conformantur, aut rosae, cordis, trianguli, parmulaeve in modum contrahuntur, multisque triangulis, rhombisve, superficie tenus variegantur; qui insignem illis gratiam conciliant, &longe maius quam habent pondus mentiuntur.