Latin
33
Theophrastus, De lapidibus 33
Unproofread scanNot analysed yet
Vide quae postea dicentur de Cyano. Adulteria huius gemmae praetereo, quia Boetius accurate illa notavit. CAP. VIII. De Smaragdo. SMaragdus notissima gemma est, Σμάραγδος graecis; Persis &Indis, ut notat Garzias, Pachee, Arabibus Zamarrut, non Zabarget, ut habet, vulgatus Serapionis codex, aut Tabarget, ut pandectarius: ubi tamen Iosephus Scaliger legendum putat Zamardun; &dici quoque Zamargedun; nomine proxime accedente ad Graecum: Epiphanius scribit à nonnullis Prasinon appellari; ab aliis Neronianum vel Domitianum: cuius nominis causas addit haud admodum verisimiles. Theophrastus numerat eam inter eas quae sunt rarae &admodum parvae. Scribitque reperiri in Insula quę adiacet Carthagini: pro qua tamen Cl. Salmasius tam hîc quam apud Plinium legendum censet Chalcedoni: Furlanus servat Carthagini, putatque Cotonen intelligi, in qua aerariae fuerint: Hanc quidem Strabo lib. 17. Carthagini obiacere dicit, sed non meminit aerariarum; neque ibidem fuisse autumo, nisi aliquis idoneus author producantur. à Plinius author est, à veteribus tertiam authoritatem Smaragdis perhibitam, nimirum post Adamantem &Margaritas: nullius enim, inquit, coloris aspectus iucundior est, nihil omnino viridius illis comparatum viret. Praeterea soli gemmarum contuitu oculos implent nec satiant. Quin &ab intentione alia obscurata aspectu Smaragdi acies recreatur. Scalpentibus gemmas non alia gratior oculorum refectio est, ita viridi lenitate lassitudinem mulcent.