Latin
34
Theophrastus, De lapidibus 34
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea longinquo amplificantur visu, inficientes circa se repercussum aerem, non sole mutati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes &visum admittentes, ad crassitudinem sui facilitate translucida. Numerat autem Smaragdorum genera duodecim. I. Nobilissimi, inquit, Scythici, ab ea gente in qua reperiuntur appellati. nullius maior austeritas, minus vitii. Unde Smaragdus à Martiano appellatur Scythides. Nam neque Schytidis vireta, inquit, nec Cerauniorum vibrans fulguransque lumen, nec flucticolor Hyacinthi credebatur abesse profunditas. Martialis vocat Smaragdos Scythicos ignes: Gemmatum Schyticis ut lucet in ignibus aurum, Adspice quot digitos exuit iste calix. Atque hi forte Neroniani, vel à feritate &crudelitate gentis apud quas inveniebantur, vel quia Neronem gladiatorum pugnas spectasse Smaragdo scribit Plinius. Distichon in seculum Constantini alludit ad utrumque, tam gemmam quam agnomen. Saturni aurea secla quis requirat? Haec sunt gemmea, sed Neroniana. Ubi oblique notatur Constantini crudelitas in uxorem &filium. II. Proximam, inquit Plinius, laudem habent sicut Theophrastus; in &sedem Bactriani. De quibus MSto erat, τ γ τἄνων: Turnebus hanc lacunam explens legit Τανῶν, quia Plinius Tanon Smaragdis inseri scribit: verum alii melius, τῶν δὲ Βακτριάνων; nam eorum etiam postea meminit Theophrastus: Invenitur, inquit, &in Cypro Smaragdus in aeris (non auri ut Furlanus) metallis: quibus vero utuntur ad λιθόκολλα, è Bactrianae desertis feruntur: legunt autem egressi equites Etesiis flantibus, hinc enim fiunt conspicui, arena à ventorum vehementia summota. Cl. Salmasius ad Solinum pag. 197. ad locum Plinii quo dicit reperiri in commissuris saxorum, &c.