Latin
35
Theophrastus, De lapidibus 35
Unproofread scanNot analysed yet
iudicat illum τὰ λιθόκολλα pro commissuris saxorum perperam accepisse. Atque deinceps ostendit differentiam inter τὸ λιθόκολλον &τὴν λιθοκόλλαν, haec, inquit, ita dicitur, quae lapides conglutinat: illud quòd è lapidibus vinctum est &coagmentatum. Τὰ λιθόκολλα igitur vasa sunt lapidibus pretiosis vincta, quae &λιθοκόλλητα dicebantur. Smaragdis autem ut plurimum utebantur ad pocula insignienda. nec alia fere gemmis ornabant nisi aurea; unde aurum gemmatum. &quia viridis color optime cum auro convenit, gemmas viridantes in oculandis poculis ut plurimum adhibebant, inter quas Smaragdus tenet principatum, &c. Atque hoc verissimum esse liquet: Vidi nuperrime apud amicum gemmarium, poculum elegantissimum ex Orientalibus Smaragdis compositum; gemmis perpolitis &ad capacitatem poculi excavatis, &purissimo auro inter se commissis, opere plane admirabili: ita ut antiquissimum esse satis appareret, &Martialis sententiam confirmaret. III. Tertium locum Aegyptii habent, qui eruuntur circa Copton Thebaidos oppidum, in collibus &cautibus. IV. Reliqua genera in aerariis metallis reperiuntur: Principatum, inquit, in his obtinent Cyprii, quorum dos est incolore, nec liquido nec diluto, verum humido pingui, quaque perspicitur, lucidum mare imitante: translucet pariter &nitet. Horum varia sunt vitia, secundum quae &varia genera distingui scribit Plinius. Ea autem partim sunt in corpore, partim in colore gemmae. Coloris vitia sunt, quod varie glauci, in eodem Smaragdo, aliis partibus magis minusve non semper custodiant tenorem illum Scythicae austeratatis. Ad hoc quibusdam intercurrit, umbra, surdusque fit color, qui improbatur, etiam dilutior.