Latin
43
Theophrastus, De lapidibus 43
Unproofread scanNot analysed yet
Annascitur autem ut plurimum Iaspidi, aliisque gemmis, etiam Crystallis, unde &saepe aliquid rubri vel albi vel etiam atri ab illis mutuatur: reperitur vero non tantum in India, sed etiam in Europa, potissimum in Bohemia vicinisque provinciis. Vilis est gemma, &tanta interdum reperitur mole, ut statuae ex illa fieri possint. Paulo maioris dignationis est Chrysoprasus (non Crysopassus ut quidam scribunt.) praefertur enim Prasiis. Haec quoque gemma porri colorem refert, sed paulum declinat à Topazio in aurum, ut loquitur Plinius: qui quum ante dixisset capite quinto, de Chrysoberillis agens, paulo pallidiores esse, sed in aureum colorem exeunte fulgore; addit; vicinum huic genus est pallidius, &à quibusdam proprii generis existimatur, vocaturque Chrysoprasus. cap. XI Colos appellavit Chrysoprasum herbaceunChrysopasus itaque, ut scribit Boetius, est Prasius aureum splendorem porri viriditate immixtum habens. Grata admodum adspectui gemma &iisdem cum Prasio viribus; quas opinantur easdem esse quae Smaragdi, sed debiliores: hoc tamen Prasio proprium asscribunt, quod praesente veneno colorem amittat, &non nisi lotus recuperet. Ad hanc classem quoque pertinet gemma, quam gemmarii nostri vocant Smaragdoprasum, quia inter utramque ambigit. Graminis enim, inquit Boetius, virorem habet, neque tantum flavedinis in eo reperitur, quantum in Prasio, paulo tamen plus quam in Smaragdo. Accedit quod pene opaca sit gemma, &tantum aliquando perspicua. Boetius dubitat an sit a Chlorites Plinii. Chlorites, inquit, herbacei coloris est, quam dicunt Magi reperiri in motacillae avis ventre, congenitam ei. Nihil haec ad nostram quam tractamus. Rectius ad Nephritici lapidis species referri opinor, fiquidem &eisdem viribus dicitur pollere.