Latin
44
Theophrastus, De lapidibus 44
Unproofread scanNot analysed yet
Invenitur tam in America quam Bohemia. CAP. X. De Beryllo, Θήρυλλος Graecis, Beryllus Latinis, id nomen hodieque apud multos obtinet; licet à plerisque praesertim Italis, Aqua marina appelletur. Boetius scribit Hebraeis vocari laschpeck, atque inde quosdam opinari à Iaspide nomen esse deductum; malè utrumque: nam ut recte iudicavit summus Vir Iosephus Scaliger, è duodecim gemmis quae rationali summi Sacerdotis asscribuntur, tantum duae hodie suo nomine illo sunt notae, Sapphirus &Iaspis. Idem putat Berylli nomen commune fuisse pene omnibus gemmis, quae Crystalli instar diluto aliquo colore tinctae sunt, atque Italos ad hunc modum vocare Crystallos qui multiplici angulorum reflexu aliquos colores videntur in se habere. Verum neque illius significationis vestigium apud veteres inveni; neque huius video Italos qui de gemmis scripserunt meminisse: Berillus itaque gemma fuerit sui generis. Eandem multis naturam, inquit b Plinius, aut certè similem habere videntur Berylli; scilicet quam Smaragdi; est ergo color illis quodammodo viridis: sed haec differentia est, quod Berylli viriditas pallidior sit quam Smaragdi. Glauci enim sunt Berylli &virides, sicut purum mare; Smaragdi vero herbaceum virorem habent &austerum. Graeci enim optimam vocant γλαυκὴν. Plinius: probatissimi autem qui viriditatem puri maris imitantur. Proximi, qui vocantur Chrysoberylli, &sunt paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore.