Latin
47
Theophrastus, De lapidibus 47
Unproofread scanNot analysed yet
Diodorus: ἐπιτερπὴς, ὑάλω παρεμφερὴς, καὶ θαυμαστὴν ἔγχρυσον πρόσοψιν ἀποδιδούς. Orpheus, ναλοειδέας τοπάζους vocat. Virgilius: Hyali satura fucata colore. Servius vitreum &viridem interpretatur. Ad eundem modum antiqui omnes quos quidem viderim, huic gemmae quam appellant Topazium virorem quendam suum tribuunt, licet aureo fulgore renitentem. Solus Epiphanius: λίθος Τοπάζιος, ἐρυθρὸς τῷ εἴδει ὑπὲρ τὴν ἄνθρακα. At gemmarii nostri aevi in Topazio suo nihil viriditatis agnoscunt, aureum colorem illis proprium indicantes: &gemmas omnes quae cum virore aureum splendorem habent vocant Chrysolithos: verum Topazium recentiorum nullo modo esse eundem cum Topazio veterum, è collatione notarum quae à Plinio illi tribuuntur liquet: primo dicit, suo virere genere: deinde amplissimam esse gemmarum; adeo ut statua ex illa facta fuerit Arsinoae Ptolomaei Philadelphi uxori &quidem quatuor cubitorum: nostrorum vero Topaziorum moles vix adamantes aequat: tertio addit, eandem solam nobilium limam sentire &quidem ipso usu atteri: quod hodierno minime competit, siquidem proximam duritiem obtinet post Rubinum &Sapphirum. Unde recte iudicavit Boetius, gemmam quae hodie Chrysolithus audit, esse Antiquorum Topazium, optimè enim conveniunt notae, praesertim durities omnium infima: quanquam perperam iudicet Chrysolithi nomen commune fuisse pluribus gemmis, uti statim dicturus sum. De praecipuis natalibus huius gemmae iam dictum est: Recentißimi authores, inquit Plinius, &circa Thebaidos oppidum Alabastrum nasci dicunt: &duo eius faciunt genera, prasoeiden atque Chrysopteron similem Chrysoprasio; eius enim tota similitudo ad porri succum dirigitur: E quibus rursum patet, quod ante dictum, in veterum Topazio porracei succi similitudinem requiri; atque inde quidem primam speciem prasoeiden dictam à cognatione cum Prasio; alteram vero à fulgore in colorem auro similem exeunte Chrysopteron. Quanquam Cl.