Latin
48
Theophrastus, De lapidibus 48
Unproofread scanNot analysed yet
Salmasius Chrysopetron legendum existimet, quia est, (ut statim sequitur) amplissima gemmarum. Verum notandum, auri fulgorem in hac gemma accidentarium, porri similitudinem propriam: quod Plinius manifeste docet in sequentibus, cum Callainam gemmam è viridi pallentem, Topazio similitudine propiorem fuisse scribit, quam authoritate. Caeterum hodie Chrysolithis nostris, quos veterum Topazios fuisse non dubito, nulla planè est authoritas &pretium admodum vile; quia passim in Germania &Bohemia reperiuntur, &quidem tanta interdum mole, ut Boetius scribat se vidisse duarum ulnarum longitudine, semiulnae latitudine, licet hoc de Europaeis scribat. Quare politurae operam, pretium haud mul tum excedit. Mirum autem quas non virtutes huic gemmae tam ambigui nominis attribuerint medii &superiores aevi scriptores; quas commemorare minime necessarium est; non magis quam castigare quae Boetius noster in huius gemmae descriptione peccavit, dum in lapicidinis Alabastri reperiri, &à Iuba Mauritaniae rege, teste Plinio, nomen accepisse scribit. CAP. XII. De Chrysolitho veterum, recentiorum Topazio.