Latin
49
Theophrastus, De lapidibus 49
Unproofread scanNot analysed yet
Iximus superiori capite Topazium veterum non recte a recentioribus vocari Chrysolithum, &contra Chrysolithum veterum nunc appellari Topazium: explicanda itaque iam Chrysolithi veterum natura, in qua à Neotericis multis modis peccatum est, nam praeter id quod iam notavimus, etiam cum Hyacintho confuderunt, ex occasione quam supra apervimus. Colos, inquit a Plinius, appellavit Chrysolithum aureus. Item: Aethiopia mittit &Chrysolithos aureo colore translucentes. quibus aureum colorem tam peculiarem assignat, ut optimas earum dicat, quae in collatione aurum quadam argenti facie cogant albicare: quod est, aurum fulgore superare. Epiphanio autem dicitur χρυσίζων. Recte quoque iudicat Agricola, Chrysolitho unum esse colorem aureum, uti &Sandastro. Credo autem cum multae gemmae ab accidenti Chryso agnominationem accipiant, hanc per excellentiam Chrysolithum dictam, utpote quae aureo colore solo transluceat: si quis alius color accedat, id ab accidenti est vel potius vitio: cum caeterę à fulgore in alio aliquo colore id agnomen sortiantur. Plinius illi natales tribuit in Aethiopia; sed praestantioribus in India, &si variae non sint, id est, vitio careant, in Bactriana; deterrimis autem in Arabia, quoniam sunt variae, &fulgoris nubilo macularum interpellati; atque adeo quae limpidae contigere, veluti scobe sua refertae. Addit &quasdam reperiri quae in Electri colorem declinent &propterea Chryselectri dicantur; fieri &Leucochrysos, interveniente candida vena; item vitriis similes veluti croco refulgentes: denique melichrysos, veluti sincero melle per aurum translucente.