Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 5
Unproofread scanNot analysed yet
Olim quum rariores adhuc in Europam inferrentur hae gemmae, eas formabant &poliebant ea pene figura, qua inveniebant, ut quam pauxillum ponderis sui amitterent, uti videre est in antiquioribus monilibus, inter quae videre est naves cum malis &antennis &alia opera miro artificio facta: hodie in tanta copia id minime curant, sed sectantur perfectionem. Formantur, poliunturque atque adeo perforantur hae gemmae, tum mutuo attritu, tum pulvere adamantino cum oleo mixto (ita ut neque alii lapides, neque gemmae, quod temere aliqui credunt, quicquam in illas possint. )Pulvis ille colligitur ex adamantibus attritis, aut etiam ex impuris adamantibus, qui nulli alii usui sunt. Nostrates gemmarii vocant Boordt; quod genus arenulis &scobe sua repletum est. Procedunt autem artifices hoc ordine: duas gemmas, singulas bacillis tenacissima &durissima pasta aptant; ea componitur è latere rubro in tenuissimum pulverem trito, resinaque, ita tenax &dura postquam refriguit, ut non aliud caementum ipsi possit comparari: deinde ita aptatas super aeneam pyxidem, quae pulverem excipit, inter se committunt &fricant donec angulos &latera rudi normâ conformaverint. Tertiò ita mutuo attritu formatas (vel etiam à principio integras, quum metus est ne attritu vitium aliquod &imprimis vomicam contrahant, quod interdum fit cum magno damno, pręsertim si majusculae sint gemmae:) firmant in concavo instrumento rotundo aeneo, idque massa quadam è plumbo &stanno mixta, liquefactaque: quae ubi paululum refrigerata fuerit, latus adamantis quod poliendum est, detegunt cultello, atque ita detectum una cum instrumento imponunt orbi è ferro perfectissimo facto, quem illinunt oleo, cui pulvis ille adamantinus mixtus est, addito pondere ut firmius incumbat, orbemque circumagunt.